monumenta.ch > Plinius > sectio 176

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 176
{LXXXIII} circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante.